Информация о авторе Библиотека сайта Журнал Ссылки

 
 
Предыдущая Следующая

Post lamentationem dantur cadaveri munuscula, nempe mulieri fila cum acu, viro linteolum, idque ejus collo implicatur. Cum ad sepul-turam effertur cadaver, plerique in equis funus prosequuntur et cur-rum obequitant, quo cadaver vehitur, eduetisque gladiis verberant auras, vociférantes: Gey gey the begaythe peckolle, id est, aufugite, vos daemones, in infernum. Qui funus mortuo faciunt, nummos pro-

254 вЖМансикка

jiciunt in sepulchrum, tanquam viatico mortuum prosequentes. Collo cant quoque panem et lagenam cerevisia plenam ad caput cadaveris in sepulchrum illati, ne anima vel sitiat, vel esuriat. Uxor mane et ves-peri, oriente et occidente sole, super extincti conjugis sepulchrum sedens vel jacens, lamentatur diebus triginta. Cognati vero ineunt convivia die tertio, sexto, nono, quadragesimo a funere. Ad quae convivia animam defuncti invitant, precantes ante januam. In his conviviis, quibus mortuo parentant, tacite assident mensae tanquam muti, nec utuntur cultris. Ad mensam vero ministrant duae mulieres, quae hospitibus cibum apponunt, nullo etiam cultello utentes. Sinquli de unoquoque ferculo aliquid sub mensam jaciunt, quo animam pasci credunt, eique potum effundunt. Si quid forte décident de mensa in terram, id non tollunt, sed desertis (ut ipsi loquuntur) animabus relin-quunt manducandum, quae nullos habent vel cognatos vel amicos viventes, a quibus excipiantur convivio. Peracto prandio, sacrificulus surgit de mensa, ас scopis domum purgat, animasque mortuorum cum pulvere ejicit, tanquam pulices, atque his precatur verbis, ut e domo recédant: iely, pily, ducisse (вар. duszice), nu wen, nu wen, hoc est, edistis ac bibistis, animae dilectae, ite foras, ite foras. Post haec in-cipiunt conviviae inter se colloqui et certare poculis. Mulieres viris praebibunt et viri vicissim mulieribus, seque mutuo osculantur»*.

* Равным образом, когда уже созреют хлеба, крестьяне сходятся в поле для участия в обряде, который у Рутенов называется «Зажинок», то есть начало жатвы. Совершив этот обряд, человек, избранный из множества <собравшихся>, начинает жатву, сжав сноп, который он уносит домой. На следующий день все, сначала домочадцы этого человека, затем прочие, кто желает, жнут. Когда жатва завершена, они торжественно совершают обряд, изъявляя благодарность, что на языке Рутенов называется «Ожинок», то есть окончание жатвы.


Предыдущая Следующая
 
 
Дизайн разработан Обществом Святого Креста. Все права сохранены, 2008 - 2017